Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fuscabatque diem custos Atlantidos Ursae,
  2. aut Hyadas seris hauserat Auster aquis,
  3. saepe maris pars intus erat, tamen ipse trementi
  4. carmina ducebam qualiacumque manu.
  5. nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,
  6. inque modum tumuli concava surgit aqua.
  7. ipse gubernator tollens ad sidera palmas
  8. exposcit votis, inmemor artis, opem.
  9. quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago,
  10. quam dubia timeo mente timensque precor.