Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec comites volucri contenta est vincere cursu,
- occupat egressas quamlibet ante [*](qualibet arte corr. σ ) rates,
- et pariter fluctus fert ac salientia [*](ferit (fert) atque silentia vel assilientia corr. Vogel) longe
- aequora, nec saevis victa madescit aquis,
- illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis,
- fida manet trepidae duxque comesque fugae,
- perque tot eventus et iniquis concita ventis
- aequora Palladio numine tuta fuit.
- nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti,
- quasque petit, Getici litoris intret aquas.