Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,[*](illo)
  2. siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit,
  3. vivere me dices, salvum tamen esse negabis;
  4. id quoque, quod vivam, munus habere dei.
  5. atque ita tu tacitus—quaerenti plura legendus [*](legendum corr. Ehwald)
  6. ne, quae non opus est, forte loquare, cave!
  7. protinus admonitus repetet mea crimina lector,
  8. et peragar populi publicus ore reus.