Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,
  2. contigerisque tuam, scrinia curva, domum,
  3. aspicies illic positos ex ordine fratres,
  4. quos studium cunctos evigilavit idem.
  5. cetera turba palam titulos ostendet apertos,
  6. et sua detecta nomina fronte geret;
  7. tres procul obscura latitantes parte videbis,—
  8. sic quoque,[*](hi qui vel hi quoque: sic quoque Bentley) quod nemo nescit, amare docent.