Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem:
  2. fratre magis, dubito, glorier, anne viro.
  3. si genus aspicitur, Saturnum prima parentem
  4. feci, Saturni sors ego prima fui.
  5. a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:
  6. haec illi a caelo proxima terra fuit.
  7. si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis,
  8. iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi.
  9. an potuit Maio paelex dare nomina mensi,
  10. hic honor in nobis invidiosus erit?
  11. cur igitur regina vocor princepsque dearum?
  12. aurea cur dextrae sceptra dedere meae?
  13. an facient mensem luces, Lucinaque ab illis