Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas,
  2. quae placeant, positis omnibus ipse leges.
  3. facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur
  4. nullaque mortali numina visa putent.
  5. est deus in nobis; agitante calescimus illo:
  6. impetus hic sacrae semina mentis habet,
  7. fas mihi praecipue voltus vidisse deorum,
  8. vel quia sum vates, vel quia sacra cano.
  9. est nemus arboribus densum, secretus ab omni
  10. voce locus, si non obstreperetur aquis,
  11. hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo
  12. esset, et in cura nominis huius eram.
  13. ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi