Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Quaeritis, unde putem Maio data nomina mensi?
  2. non satis est liquido cognita causa mihi.
  3. ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum,
  4. cum videt ex omni parte viator iter:
  5. sic, quia posse datur diversas reddere causas,
  6. qua ferar, ignoro, copiaque ipsa nocet,
  7. dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes
  8. grata Medusaei signa tenetis equi.
  9. dissensere deae, quarum Polyhymnia coepit
  10. prima; silent aliae dictaque mente notant.
  11. ‘post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo,
  12. inque novas species omne recessit opus,
  13. pondere terra suo subsedit et aequora traxit,
  14. at caelum levitas in loca summa tulit;