Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. sensimus, et causae subito patuere dierum:
  2. dum licet et spirant flamina, navis eat.
  3. Si qua tamen pars te de fastis tangere debet,
  4. Caesar, in Aprili, quo tenearis, habes.
  5. hic ad te magna descendit imagine mensis
  6. et fit adoptiva nobilitate tuus.
  7. hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,
  8. vidit et auctores rettulit ipse suos:
  9. utque fero Marti primam dedit ordine sortem,
  10. quod sibi nascenti proxima causa fuit,
  11. sic Venerem gradibus multis in gente repertam
  12. alterius voluit mensis habere locum;
  13. principiumque sui generis revolutaque quaerens
  14. saecula cognatos venit adusque deos.
  15. Dardanon Electra nesciret Atlantide natum
  16. scilicet, Electram concubuisse Iovi?
  17. huius Erichthonius: Tros est generatus ab illo:
  18. Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn.
  19. proximus Anchises, cum quo commune parentis
  20. non dedignata est nomen habere Venus,