Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- nec maiora veto, sed et his placabilis umbra est
- adde preces positis et sua verba focis,
- hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,
- attulit in terras, iuste Latine, tuas;
- ille patris Genio sollemnia dona ferebat:
- hinc populi ritus edidicere pios.
- at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis
- bella, Parentales deseruere dies.
- non impune fuit; nam dicitur omine ab isto
- Roma suburbanis incaluisse rogis.
- vix equidem credo: bustis exisse feruntur
- et tacitae questi tempore noctis avi,
- perque vias urbis latosque ululasse per agros
- deformes animas, volgus inane, ferunt.
- post ea praeteriti tumulis redduntur honores,
- prodigiisque venit funeribusque modus,
- dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae:
- expectet puros pinea taeda dies,
- nec tibi, quae cupidae matura videbere matri,
- comat virgineas hasta recurva comas.