Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. terribilem quondam fugiens Typhona Dione,
  2. tunc cum pro caelo Iuppiter arma tulit,
  3. venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo
  4. inque Palaestinae margine sedit aquae.
  5. populus et cannae riparum summa tenebant,
  6. spemque dabant salices hos quoque posse tegi.
  7. dum latet, insonuit vento nemus; illa timore
  8. pallet et hostiles credit adesse manus,
  9. utque sinu tenuit natum, ‘succurrite, nymphae,
  10. et dis auxilium ferte duobus!’ ait.
  11. nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli:
  12. pro quo nunc dignum sidera munus habent,
  13. inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis
  14. nec violant timidi piscibus ora Syri.
  15. [*](16. G EN 17. H QVIR — NP)
  16. Proxima lux vacua est, at tertia dicta Quirino
  17. qui tenet hoc nomen, Romulus ante fuit,
  18. sive quod hasta curis priscis est dicta Sabinis
  19. (bellicus a telo venit in astra deus),
  20. sive suum regi nomen posuere Quirites,
  21. seu quia Romanis iunxerat ille Cures.