Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Graecia principium moris dedit: illa nocentis
  2. impia lustratos ponere facta putat.
  3. Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci
  4. caede per Haemonias solvit Acasfus aquas:
  5. vectam frenatis per inane draconibus Aegeus
  6. credulus iumenta Phasida fovit ope:
  7. Amphiareiades Naupactoo Acheloo
  8. solve nefas dixit, solvit et ille nefas.
  9. a! nimium faciles, qui tristia crimina caedis
  10. fluminea tolli posse putatis aqua!
  11. sed tamen (antiqui ne nescius ordinis erres)
  12. primus, ut est, Iani mensis et ante fuit;
  13. qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni:
  14. tu quoque sacrorum, Termine, finis eras.
  15. primus enim Iani mensis, quia ianua prima est:
  16. qui sacer est imis manibus, imus erat.
  17. postmodo creduntur spatio distantia longo
  18. tempora bis quini continuasse viri.
  19. [*](1. H . K. FEB. N)
  20. Principio mensis Phrygiae contermina Matri
  21. Sospita delubris dicitur aucta novis,