Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. gratia dis domuique tuae; religata catenis
  2. iampridem vestro sub pede bella iacent,
  3. sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas:
  4. pax Cererem nutrit, pacis alumna Ceres.
  5. [*](27. CC 28. DC 29. EC)
  6. At quae venturas praecedit sexta Kalendas,
  7. hac sunt Ledaeis templa dicata deis:
  8. fratribus illa deis fratres de gente deorum
  9. circa Iuturnae composuere lacus.
  10. [*](30. FNP 31. GC)
  11. Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram.
  12. haec erit a mensis fine secunda dies.
  13. frondibus Actiacis comptos redimita capillos,
  14. Pax, ades et toto mitis in orbe mane.
  15. dum desint hostes, desit quoque causa triumphi:
  16. tu ducibus bello gloria maior eris.
  17. sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma,
  18. canteturque fera nil nisi pompa tuba.
  19. horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:
  20. si qua parum Romam terra timebat, amet.
  21. tura, sacerdotes, pacalibus addite flammis,
  22. albaque percussa victima fronte cadat,