Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quae sit enim culti facundia sensimus oris,
  2. civica pro trepidis cum tulit arma reis;
  3. scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
  4. ingenii currant flumina quanta tui.
  5. si licet et fas est, vates rege vatis habenas,
  6. auspice te felix totus ut annus eat.
  7. tempora digereret cum conditor urbis, in anno
  8. constituit menses quinque bis esse suo.
  9. scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,
  10. curaque finitimos vincere maior erat.
  11. est tamen et ratio, Caesar, quae movent illum,
  12. erroremque suum quo tueatur, habet,
  13. quod satis est, utero matris dum prodeat infans,
  14. hoc anno statuit temporis esse satis,
  15. per totidem menses a funere coniugis uxor
  16. sustinet in vidua tristia signa domo,
  17. haec igitur vidit trabeati cura Quirini,
  18. cum rudibus populis annua iura daret.
  19. Martis erat primus mensis, Venerisque secundus:
  20. haec generis princeps, ipsius ille pater,