Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Spes est, quae capiat, spes est, quae pascit amorem:
  2. hanc tibi res adimit. Non te custodia caro
  3. arcet ab amplexu nec cauti cura mariti,
  4. non patris asperitas, non se negat ipsa roganti:
  5. nec tamen est potienda tibi, nec, ut omnia fiant,
  6. esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
  7. Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,