Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- ingenua de plebe virum. Nec census in illo
- nobilitate sua maior, sed vita fidesque
- inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures
- vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset:
- “Quae voveam, duo sunt; minimo ut relevere dolore,
- utque marem parias; onerosior altera sors est,
- et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo