Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. aut adamanta gerit nec lac bibit ille leaenae.
  2. Vincetur! Repetendus erit, nec taedia coepti
  3. ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
  4. Nam primum, si facta mihi revocare liceret,
  5. non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.
  6. Quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,
  7. non tamen ausorum semper memor esse meorum,