Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Ille fugit pavidus dominaeque ferocia Cauni
  2. dicta refert. Palles audita, Bybli, repulsa,
  3. et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
  4. Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,
  5. linguaque vix tales icto dedit aere voces:
  6. “Et merito! quid enim temeraria vulneris huius
  7. indicium feci? Quid, quae celanda fuerunt,