Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Spes tamen obscenas animo demittere non est
  2. ausa suo vigilans: placida resoluta quiete
  3. saepe videt, quod amat; visa est quoque iungere fratri
  4. corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.
  5. Somnus abit: silet illa diu repetitque quietis
  6. ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:
  7. “Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?