Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis
  2. et Minoa, queri. Qui, dum fuit integer aevi,
  3. terruerat magnas ipso quoque nomine gentes.
  4. Tunc erat invalidus Deionidenque iuventae
  5. robore Miletum Phoeboque parente superbum
  6. pertimuit credensque suis insurgere regnis,
  7. haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.