Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis,
  2. dicimus. Exaudi nec res intercipe nostras!
  3. Si te nulla mei reverentia movit, at orbes
  4. concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
  5. Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina:
  6. vulnere, non pedibus te consequar.” Ultima dicta
  7. res probat, et missa fugientia terga sagitta
  8. traicit: exstabat ferrum de pectore aduncum.
  9. Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen
  10. emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.
  11. Excipit hunc Nessus “neque enim moriemur inulti”
  12. secum ait et calido velamina tincta cruore
  13. dat munus raptae velut inritamen amoris.
  14. Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
  15. Herculis inplerant terras odiumque novercae.
  16. Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
  17. vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,
  18. Deianira, tuas, quae veris addere falsa
  19. gaudet et e minimo sua per mendacia crescit,
  20. Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.