Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. dic ubi sit: neque enim vestigia longius exstant.”
  2. Illa dei munus bene cedere sensit et a se
  3. se quaeri gaudens, his est resecuta rogantem:
  4. “Quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem
  5. gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi.
  6. Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes
  7. adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,
  8. me tamen excepto, nec femina constitit ulla.”