Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Desierat cunctosque et res et moverat auctor,
  2. Thesea praecipue. Quem facta audire volentem
  3. mira deum, innixus cubito Calydonius amnis
  4. talibus adloquitur: “Sunt, o fortissime, quorum
  5. forma semel mota est et in hoc renovamine mansit,
  6. sunt, quibus in plures ius est transire figuras,
  7. ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu.
  8. Nam modo te iuvenem, modo te videre leonem;
  9. nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,
  10. anguis eras, modo te faciebant cornua taurum.
  11. Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri;
  12. interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,
  13. flumen eras, interdum undis contrarius ignis.
  14. Nec minus Autolyci coniunx, Erysichthone nata,
  15. iuris habet. Pater huius erat, qui numina divum
  16. sperneret et nullos aris adoleret odores.
  17. Ille etiam Cereale nemus violasse securi
  18. dicitur et lucos ferro temerasse vetustos.
  19. Stabat in his ingens annoso robore quercus,
  20. una nemus; vittae mediam memoresque tabellae