Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. esse putant; sed tela tamen sua quisque cruentat.
  2. Ipse pede imposito caput exitiabile pressit
  3. atque ita “sume mei spolium, Nonacria, iuris,”
  4. dixit “et in partem veniat mea gloria tecum.”
  5. Protinus exuvias rigidis horrentia saetis
  6. terga dat et magnis insignia dentibus ora.
  7. Illi laetitiae est cum munere muneris auctor:
  8. invidere alii, totoque erat agmine murmur.
  9. E quibus ingenti tendentes bracchia voce
  10. “pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,”
  11. Thestiadae clamant “nec te fiducia formae
  12. decipiat, ne sit longe tibi captus amore
  13. auctor” et huic adimunt munus, ius muneris illi.
  14. Non tulit et tumida frendens Mavortius ira
  15. “discite, raptores alieni” dixit “honoris,
  16. facta minis quantum distent,” hausitque nefando
  17. pectora Plexippi nil tale timentia ferro.
  18. Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem
  19. ulcisci fratrem fraternaque fata timentem
  20. haud patitur dubitare diu calidumque priori