Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. progeniem germana suam, natalibus actis
  2. bis puerum senis, animi ad praecepta capacis.
  3. Ille etiam medio spinas in pisce notatas
  4. traxit in exemplum ferroque incidit acuto
  5. perpetuos dentes et serrae repperit usum.
  6. Primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo
  7. vinxit, ut aequali spatio distantibus illis
  8. altera pars staret, pars altera duceret orbem.
  9. Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae
  10. praecipitem misit, lapsum mentitus. At illum
  11. quae favet ingeniis excepit Pallas avemque
  12. reddidit et medio velavit in aere pennis.
  13. Sed vigor ingenii quondam velocis in alas
  14. inque pedes abiit: nomen quod et ante remansit.
  15. Non tamen haec alte volucris sua corpora tollit,
  16. nec facit in ramis altoque cacumine nidos:
  17. propter humum volitat ponitque in saepibus ova
  18. antiquique memor metuit sublimia casus.
  19. Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat
  20. Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis