Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. crescere et in veteres agitata resurgere vires,
  2. sic iam lentus amor, iam quem languere putares,
  3. ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.
  4. Et casu solito formosior Aesone natus
  5. illa luce fuit: posses ignoscere amanti.
  6. Spectat et in vultu veluti tum denique viso
  7. lumina fixa tenet nec se mortalia demens
  8. ora videre putat, nec se declinat ab illo.
  9. Ut vero coepitque loqui dextramque prehendit
  10. hospes et auxilium submissa voce rogavit
  11. promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:
  12. “Quid faciam, video (non ignorantia veri
  13. decipiet, sed amor): servabere munere nostro;
  14. servatus promissa dato.” Per sacra triformis
  15. ille deae, lucoque foret quod numen in illo,
  16. perque patrem soceri cernentem cuncta futuri
  17. eventusque suos et tanta pericula iurat.
  18. Creditus accepit cantatas protinus herbas
  19. edidicitque usum, laetusque in tecta recessit.
  20. Postera depulerat stellas aurora micantes: