Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Excipit hanc Aegeus, facto dammandus in uno;
  2. nec satis hospitium est: thalami quoque foedere iungit.
  3. Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti,
  4. et virtute sua bimarem pacaverat Isthmon.
  5. Huius in exitium miscet Medea quod olim
  6. attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.
  7. Illud Echidneae memorant e dentibus ortum
  8. esse canis. Specus est tenebroso caecus hiatu,
  9. est via declivis, per quam Tirynthius heros
  10. restantem contraque diem radiosque micantes
  11. obliquantem oculos nexis adamante catenis
  12. Cerberon abstraxit; rabida qui concitus ira
  13. implevit pariter ternis latratibus auras
  14. et sparsit virides spumis albentibus agros.
  15. Has concresse putant nactasque alimenta feracis
  16. fecundique soli vires cepisse nocendi.
  17. Quae quia nascuntur dura vivacia caute,
  18. agrestes aconita vocant. Ea coniugis astu
  19. ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti.
  20. Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra,