Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et quos Maera novo latratu terruit agros,
  2. Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres
  3. gesserunt tum cum discederet Herculis agmen
  4. Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas,
  5. quorum oculos ipso vitiantes omnia visu
  6. Iuppiter exosus fraternis subdidit undis.
  7. Transit et antiquae Cartheia moenia Ceae,
  8. qua pater Alcidamas placidam de corpore natae
  9. miraturus erat nasci potuisse columbam.
  10. Inde lacus Hyries videt et Cycneia tempe,
  11. quae subitus celebravit olor. Nam Phyllius illic
  12. imperio pueri volucresque ferumque leonem
  13. tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus
  14. vicerat, et spreto totiens iratus amore
  15. praemia poscenti taurum suprema negabat.
  16. Ille indignatus “cupies dare” dixit et alto
  17. desiluit saxo. Cuncti cecidisse putabant:
  18. factus olor niveis pendebat in aere pennis.
  19. At genetrix Hyrie, servatum nescia, flendo
  20. delicuit stagnumque suo de nomine fecit.