Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant,
  2. dilectaque diu caruit deus Orithyia,
  3. dum rogat et precibus mavult quam viribus uti.
  4. Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,
  5. quae solita est illi nimiumque domestica vento,
  6. “et merito!” dixit: “quid enim mea tela reliqui,
  7. saevitiam et vires iramque animosque minaces,
  8. admovique preces, quarum me dedecet usus?
  9. Apta mihi vis est: vi tristia nubila pello,
  10. vi freta concutio nodosaque robora verto
  11. induroque nives et terras grandine pulso.
  12. Idem ego cum fratres caelo sum nactus aperto
  13. (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,
  14. ut medius nostris concursibus insonet aether
  15. exsiliantque cavis elisi nubibus ignes.
  16. Idem ego cum subii convexa foramina terrae
  17. supposuique ferox imis mea terga cavernis,
  18. sollicito manes totumque tremoribus orbem.
  19. Hac ope debueram thalamos petiisse, socerque
  20. non orandus erat, vi sed faciendus Erechtheus.”