Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. pars veribus stridunt: manant penetralia tabo.
  2. His adhibet coniunx ignarum Terea mensis
  3. et patrii moris sacrum mentita, quod uni
  4. fas sit adire viro, comites famulosque removit.
  5. Ipse sedens solio Tereus sublimis avito
  6. vescitur inque suam sua viscera congerit alvum.
  7. Tantaque nox animi est, “Ityn huc accersite” dixit.
  8. Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne,
  9. iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis,
  10. “intus habes, quem poscis” ait. Circumspicit ille
  11. atque ubi sit quaerit. Quaerenti iterumque vocanti,
  12. sicut erat sparsis furiali caede capillis,
  13. prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum
  14. misit in ora patris: nec tempore maluit ullo
  15. posse loqui et mentis testari gaudia dictis.
  16. Thracius ingenti mensas clamore repellit
  17. vipereasque ciet Stygia de valle sorores;
  18. et modo, si posset reserato pectore diras
  19. egerere inde dapes inmersaque viscera gestit,