Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Mota dea est spissisque ferens e nubibus unam
  2. me super iniecit. Lustrat caligine tectam
  3. amnis et ignarus circum cava nubila quaerit.
  4. Bisque locum, quo me dea texerat inscius ambit
  5. et bis “io Arethusa io Arethusa!” vocavit.
  6. Quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,
  7. siqua lupos audit circum stabula alta frementes,
  8. aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit
  9. ora canum nullosque audet dare corpore motus?
  10. Non tamen abscedit: neque enim vestigia cernit
  11. longius ulla pedum: servat nubemque locumque.
  12. Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,
  13. caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,
  14. quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis
  15. ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,
  16. in latices mutor. Sed enim cognoscit amatas
  17. amnis aquas, positoque viri, quod sumpserat, ore
  18. vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.
  19. Delia rupit humum; caecisque ego mersa cavernis
  20. advehor Ortygiam, quae me cognomine divae