Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Pegason et fratrem matris de sanguine natos
  2. addidit et longi non falsa pericula cursus,
  3. quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto
  4. et quae iactatis tetigisset sidera pennis.
  5. Ante exspectatum tacuit tamen. Excipit unus
  6. ex numero procerum quaerens, cur sola sororum
  7. gesserit alternis inmixtos crinibus angues.
  8. Hospes ait: “Quoniam scitaris digna relatu,
  9. accipe quaesiti causam. Clarissima forma
  10. multorumque fuit spes invidiosa procorum
  11. illa: neque in tota conspectior ulla capillis
  12. pars fuit. Inveni, qui se vidisse referret.
  13. Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
  14. dicitur. Aversa est et castos aegide vultus
  15. nata Iovis texit; neve hoc inpune fuisset,
  16. Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.