Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Postquam epulis functi generosi munere Bacchi
  2. diffudere animos, cultusque genusque locorum
  3. quaerit Lyncides moresque animumque virorum.
  4. [*](vulg. quaerit Abantiades: quaerenti protinus unus narrat Lyncides moresque animumque virorum)
  5. Quae simul edocuit, “nunc, o fortissime,” dixit
  6. “fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque
  7. artibus abstuleris crinita draconibus ora.”
  8. Narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem
  9. esse locum solidae tutum munimine molis;
  10. cuius in introitu geminas habitasse sorores
  11. Phorcidas, unius partitas luminis usum.
  12. Id se sollerti furtim, dum traditur, astu
  13. supposita cepisse manu perque abdita longe
  14. deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
  15. Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros
  16. perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
  17. in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
  18. Se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,
  19. aere repercusso formam adspexisse Medusae,
  20. dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
  21. eripuisse caput collo; pennisque fugacem