Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.
  2. Limine constiterat: postes tremuisse feruntur
  3. Aeolii pallorque fores infecit acernas,
  4. solque locum fugit. Monstris exterrita coniunx,
  5. territus est Athamas. Tectoque exire parabant:
  6. obstitit infelix aditumque obsedit Erinys,
  7. nexaque vipereis distendens bracchia nodis
  8. caesariem excussit. Motae sonuere colubrae,
  9. parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae
  10. sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.
  11. Inde duos mediis abrumpit crinibus angues
  12. pestiferaque manu raptos inmisit. At illi
  13. Inoosque sinus Athamanteosque pererrant
  14. inspirantque graves animas. Nec vulnera membris
  15. ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus.
  16. Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,
  17. oris Cerberei spumas et virus Echidnae
  18. erroresque vagos caecaeque oblivia mentis
  19. et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,
  20. omnia trita simul; quae sanguine mixta recenti