Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Orbe pererrato (quis enim deprendere possit
  2. furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis
  3. vitat Agenorides Phoebique oracula supplex
  4. consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
  5. “Bos tibi” Phoebus ait “solis occurret in arvis,
  6. nullum passa iugum curvique inmunis aratri.
  7. Hac duce carpe vias et qua requieverit herba
  8. moenia fac condas, Boeotiaque ma vocato.”
  9. Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,
  10. incustoditam lente videt ire iuvencam
  11. nullum servitii signum cervice gerentem.
  12. Subsequitur pressoque legit vestigia gressu,
  13. auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
  14. Iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:
  15. bos stetit et tollens speciosam cornibus altis
  16. ad caelum frontem mugitibus impulit auras,
  17. atque ita, respiciens comites sua terga sequentes,
  18. procubuit teneraque latus submisit in herba.
  19. Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae
  20. figit et ignotos montes agrosque salutat.