Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi
  2. ora licet lacrimis) alto de corde petitos
  3. edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca
  4. lactentis vituli, dextra libratus ab aure
  5. tempora discussit claro cava malleus ictu.
  6. Ut tamen ingratos in pectora fudit odores
  7. et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,
  8. non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem
  9. semina, sed natum flammis uteroque parentis
  10. eripuit geminique tulit Chironis in antrum;
  11. sperantemque sibi non falsae praemia linguae
  12. inter aves albas vetuit consistere corvum.
  13. Semifer interea divinae stirpis alumno
  14. laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore.
  15. Ecce venit rutilis umeros protecta capillis
  16. filia Centauri, quam quondam nympha Chariclo
  17. fluminis in rapidi ripis enixa vocavit
  18. Ocyroen. Non haec artes contenta paternas
  19. edidicisse fuit: fatorum arcana canebat.
  20. Ergo ubi vaticinos concepit mente furores