Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque
  2. divus ab excelsa prospectet Iulius aede.”
  3. Vix ea fatus erat, media cum sede senatus
  4. constitit alma Venus, nulli cernenda, suique
  5. Caesaris eripuit membris neque in aera solvi
  6. passa recentem animam caelestibus intulit astris.
  7. Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit
  8. emisitque sinu: luna volat altius illa,
  9. flammiferumque trahens spatioso limite crinem
  10. stella micat natique videns bene facta fatetur
  11. esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.
  12. Hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,
  13. libera fama tamen nullisque obnoxia iussis