Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. praecipuum non bella magis finita triumphis
  2. resque domi gestae properataque gloria rerum
  3. in sidus vertere novum stellamque comantem,
  4. quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis
  5. ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius:
  6. scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos
  7. perque papyriferi septemflua flumina Nili
  8. victrices egisse rates Numidasque rebelles
  9. Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem
  10. nominibus Pontum populo adiecisse Quirini
  11. et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,
  12. quam tantum genuisse virum? Quo praeside rerum
  13. humano generi, superi, favistis abunde!
  14. Ne foret hic igitur mortali semine cretus,
  15. ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit
  16. Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari
  17. pontifici letum et coniurata arma moveri,
  18. palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis
  19. “adspice” dicebat, “quanta mihi mole parentur
  20. insidiae quantaque caput cum fraude petatur,