Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. incenduntque cavas fumante bitumine venas.
  2. Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
  3. fontis, et Alpino modo quae certare rigori
  4. audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis!
  5. Flammifera gemini fumant adspergine postes,
  6. portaque, nequiquam rigidis promissa Sabinis,
  7. fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma
  8. indueret miles; quae postquam Romulus ultro
  9. obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis
  10. corporibus strata estque suis, generique cruorem
  11. sanguine cum soceri permiscuit impius ensis,
  12. pace tamen sisti bellum nec in ultima tantum
  13. decertare placet Tatiumque accedere regno.
  14. Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,
  15. Romule, iura dabas, posita cum casside Mavors
  16. talibus adfatur divumque hominumque parentem:
  17. “Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno
  18. res Romana valet et praeside pendet ab uno,
  19. praemia (sunt promissa mihi dignoque nepoti!)
  20. solvere et ablatum terris imponere caelo.