Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. nuper in Euboica versis Anthedone membris,
  2. Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret
  3. et quaecumque putat fugientem posse morari
  4. verba refert; fugit illa tamen veloxque timore
  5. pervenit in summum positi prope litora montis.
  6. Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum,
  7. longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
  8. constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne
  9. ille sit, ignorans, admiraturque colorem
  10. caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
  11. ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.
  12. Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli,
  13. “non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,
  14. sed deus” inquit “aquae: nec maius in aequore Proteus
  15. ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.
  16. Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis