Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. infestat: vorat haec raptas revomitque carinas,
  2. illa feris atram canibus succingitur alvum,
  3. virginis ora gerens, et, si non omnia vates
  4. ficta reliquerunt aliquo quoque tempore virgo.
  5. Hanc multi petiere proci; quibus illa repulsis
  6. ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,
  7. ibat et elusos iuvenum narrabat amores.
  8. Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos,
  9. talibus adloquitur, referens suspiria, dictis:
  10. “Te tamen, o virgo, genus haud inmite virorum
  11. expetit, utque facis, potes his impune negare;
  12. At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris
  13. enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,
  14. non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem
  15. effugere,” — et lacrimae vocem impediere loquentis.
  16. Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo
  17. et solata deam est, “refer, o carissima,” dixit.
  18. “neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!”
  19. Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:
  20. “Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus,