Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Optima num sumat, quia sumere noluit ulla:
  2. nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
  3. obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?
  4. Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset,
  5. nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces
  6. hortator scelerum. Non te, Poeantia proles,
  7. expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!
  8. Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris
  9. saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris
  10. quae meruit: quae, si di sunt, non vana precaris!
  11. Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,
  12. heu! pars una ducum, quo successore sagittae
  13. Herculis utuntur, fractus morboque fameque
  14. velaturque aliturque avibus, volucresque petendo
  15. debita Troianis exercet spicula fatis.
  16. Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen;
  17. mallet et infelix Palamedes esse relictus:
  18. viveret aut certe letum sine crimine haberet!
  19. Quem male convicti nimium memor iste furoris
  20. prodere rem Danaam finxit fictumque probavit