Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora
  2. admovet atque animae fugienti obsistere temptat.
  3. Ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures
  4. arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,
  5. incubuit moriensque suum conplexa maritum est.
  6. Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum
  7. vinxerat inter se conexis vellera nodis,
  8. Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque.
  9. Codice qui misso, quem vix iuga bina moverent,
  10. Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit.
  11. [*](fracta volubilitas capitis latissima, perque osperque cavas nares oculosque auresque cerebrummolle fluit veluti concretum vimine quernolac solet, utve liquor rari sub pondere cribrimanat et exprimitur per densa foramina spissus.)
  12. Ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,
  13. (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima
  14. ilia demisi. Chthonius quoque Teleboasque
  15. ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum
  16. gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit:
  17. signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix.
  18. Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti,
  19. tum poteram magni, si non superare, morari
  20. Hectoris arma meis! Illo sed tempore nullus,
  21. aut puer Hector erat, nunc me mea deficit aetas.