Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. fit lapis et servat serpentis imagine saxum.
  2. Permanet Aoniis Nereus violentus in undis
  3. bellaque non transfert; et sunt qui parcere Troiae
  4. Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi.
  5. At non Thestorides: nec enim nescitve tacetve
  6. sanguine virgineo placandam virginis iram
  7. esse deae. Postquam pietatem publica causa
  8. rexque patrem vicit castumque datura cruorem
  9. flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
  10. victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
  11. officium turbamque sacri vocesque precantum