Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;
  2. cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens
  3. exanimem clamatque “piget, piget esse secutum!
  4. Sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.
  5. Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,
  6. a me causa data est. Ego sum sceleratior illo,
  7. qui tibi morte mea mortis solacia mittam.”
  8. Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,
  9. decidit in pontum. Tethys miserata cadentem
  10. molliter excepit nantemque per aequora pennis
  11. texit, et optatae non est data copia mortis.
  12. Indignatur amans invitum vivere cogi
  13. obstarique animae misera de sede volenti
  14. exire. Utque novas umeris adsumpserat alas,
  15. subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
  16. Pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum
  17. pronus abit letique viam sine fine retemptat.
  18. Fecit amor maciem: longa internodia crurum,
  19. longa manet cervix, caput est a corpore longe;
  20. aequor amat nomenque manet, quia mergitur, illi.”