Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
  2. dilectos artus amplexa recentibus alis
  3. frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
  4. Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae
  5. tollere sit visus, populus dubitabat: at ille
  6. senserat, et tandem superis miserantibus, ambo
  7. alite mutantur. Fatis obnoxius isdem
  8. tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est
  9. foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,
  10. perque dies placidos hiberno tempore septem
  11. incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
  12. Tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet
  13. Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.
  14. Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes
  15. spectat et ad finem servatos laudat amores;
  16. proximus, aut idem, si fors tulit, “hic quoque,” dixit
  17. “quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
  18. adspicis” (ostendens spatiosum in guttura mergum),
  19. “regia progenies: sunt si descendere ad ipsum
  20. ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo