Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis
  2. pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt
  3. Orphea percussis sociantem carmina nervis.
  4. E quibus una, leves iactato crine per auras,
  5. “en,” ait “en hic est nostri contemptor!” et hastam
  6. vatis Apollinei vocalia misit in ora,
  7. quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;
  8. alterius telum lapis est, qui missus in ipso
  9. aere concentu victus vocisque lyraeque est
  10. ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
  11. ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt
  12. bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys.
  13. Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens
  14. clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
  15. tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
  16. obstrepuere sono citharae: tum denique saxa
  17. non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
  18. Ac primum attonitas etiamnum voce canentis
  19. innumeras volucres anguesque agmenque ferarum
  20. Maenades, Orphei titulum, rapuere, theatri.