Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Tertius aequoreis inclusum piscibus annum
  2. finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus
  3. femineam venerem, seu quod male cesserat illi,
  4. sive fidem dederat. Multas tamen ardor habebat
  5. iungere se vati, multae doluere repulsae.
  6. Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem
  7. in teneros transferre mares citraque iuventam