Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. desiluit pariterque sinum pariterque capillos
  2. rupit et indignis percussit pectora palmis.
  3. Questaque cum fatis “at non tamen omnia vestri
  4. iuris erunt” dixit. “Luctus monimenta manebunt
  5. semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago
  6. annua plangoris peraget simulamina nostri.
  7. At cruor in florem mutabitur. An tibi quondam
  8. femineos artus in olentes vertere mentas,
  9. Persephone, licuit: nobis Cinyreius heros
  10. invidiae mutatus erit ?” — Sic fata cruorem
  11. nectare odorato sparsit: qui tactus ab illo
  12. intumuit sic ut fulvo perlucida caeno
  13. surgere bulla solet. Nec plena longior hora
  14. facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus,
  15. qualem, quae lento celant sub cortice granum,
  16. punica ferre solent. Brevis est tamen usus in illo:
  17. namque male haerentem et nimia levitate caducum
  18. excutiunt idem, qui praestant nomina, venti.”