Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Atque ita “quis deus hunc formosis” inquit “iniquus
- perdere vult caraeque iubet discrimine vitae
- coniugium petere hoc? Non sum, me iudice, tanti. —
- Nec forma tangor (poteram tamen hac quoque tangi),
- sed quod adhuc puer est: non me movet ipse, sed aetas.
- Quid quod inest virtus et mens interrita leti?
- Quid quod ab aequorea numeratur origine quartus?