Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- ille fuit: superabat enim; nec dicere posses,
- laude pedum formaene bono praestantior esset.
- Scitanti deus huic de coniuge “coniuge” dixit
- “nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum!
- nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.”
- Territa sorte dei per opacas innuba silvas
- vivit et instantem turbam violenta procorum